- OPES
- OPESnomen loci, apud Veter. Scholiastem Iuvenalis, ad illucd Sat. 10. v. 23.Prima fere vota et cunctis notissima templisDivitiae, crescant ut opes, ut maxima totoNostra sit arca foro. ——Ita enim is: Usque ad Cerealem praefectum, in foro Traiani arcas habuerunt Senatores in quibus argentum aut pecunias tutius deponebant. Propterea et locus ipse, inquo erant arcae positae, Opes dictae sunt. Vide quoque supra Castor. Erant autem hae arcae ferrô undique munitae, ut a furibus et incendio tutae essent. Idem Iuvenal. Sat. 11. v. 26.—— quantum ferrata distet ab arca.Sacculus. —— ——
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.